Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 22:1quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
Gen 22:2ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
Gen 22:3igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
Gen 22:4die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
Gen 22:5dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
Gen 22:6tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
Gen 22:7dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
Gen 22:8dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
Gen 22:9veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
Gen 22:10extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
Gen 22:11et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
Gen 22:12dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
Gen 22:13levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
Gen 22:14appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
Gen 22:15vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
Gen 22:16per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
Gen 22:17benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
Gen 22:18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
Gen 22:19reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
Gen 22:20his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
Gen 22:21Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
Gen 22:22et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
Gen 22:23ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
Gen 22:24concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 22 — Additional Translations: