Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 16:1igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
Gen 16:2dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
Gen 16:3tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
Gen 16:4qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
Gen 16:5dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
Gen 16:6cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
Gen 16:7cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur
Gen 16:8dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
Gen 16:9dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius
Gen 16:10et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
Gen 16:11ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
Gen 16:12hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
Gen 16:13vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
Gen 16:14propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad
Gen 16:15peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
Gen 16:16octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 16 — Additional Translations: