Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 15:1his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
Gen 15:2dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
Gen 15:3addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit
Gen 15:4statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
Gen 15:5eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum
Gen 15:6credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
Gen 15:7dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam
Gen 15:8at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam
Gen 15:9respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
Gen 15:10qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
Gen 15:11descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
Gen 15:12cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum
Gen 15:13dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis
Gen 15:14verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia
Gen 15:15tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
Gen 15:16generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
Gen 15:17cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
Gen 15:18in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
Gen 15:19Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
Gen 15:20et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
Gen 15:21et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 15 — Additional Translations: