Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 10:1hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium
Gen 10:2filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
Gen 10:3porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
Gen 10:4filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
Gen 10:5ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
Gen 10:6filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
Gen 10:7filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
Gen 10:8porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
Gen 10:9et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
Gen 10:10fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
Gen 10:11de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
Gen 10:12Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
Gen 10:13at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
Gen 10:14et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
Gen 10:15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
Gen 10:16et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
Gen 10:17Eveum et Araceum Sineum
Gen 10:18et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
Gen 10:19factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
Gen 10:20hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
Gen 10:21de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore
Gen 10:22filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
Gen 10:23filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
Gen 10:24at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
Gen 10:25natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
Gen 10:26qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
Gen 10:27et Aduram et Uzal Decla
Gen 10:28et Ebal et Abimahel Saba
Gen 10:29et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
Gen 10:30et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
Gen 10:31isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis
Gen 10:32hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 10 — Additional Translations: