Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Galatas (Galatians) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Gal 6:1fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
Gal 6:2alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
Gal 6:3nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
Gal 6:4opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
Gal 6:5unusquisque enim onus suum portabit
Gal 6:6communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
Gal 6:7nolite errare Deus non inridetur
Gal 6:8quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
Gal 6:9bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
Gal 6:10ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
Gal 6:11videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
Gal 6:12quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
Gal 6:13neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
Gal 6:14mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
Gal 6:15in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
Gal 6:16et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
Gal 6:17de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
Gal 6:18gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Galatians Chapter 6 — Additional Translations: