Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Galatas (Galatians) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Gal 5:1state et nolite iterum iugo servitutis contineri
Gal 5:2ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
Gal 5:3testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
Gal 5:4evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
Gal 5:5nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
Gal 5:6nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
Gal 5:7currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
Gal 5:8persuasio non est ex eo qui vocat vos
Gal 5:9modicum fermentum totam massam corrumpit
Gal 5:10ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
Gal 5:11ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
Gal 5:12utinam et abscidantur qui vos conturbant
Gal 5:13vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
Gal 5:14omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
Gal 5:15quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
Gal 5:16dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
Gal 5:17caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
Gal 5:18quod si spiritu ducimini non estis sub lege
Gal 5:19manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
Gal 5:20idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
Gal 5:21invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
Gal 5:22fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
Gal 5:23fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
Gal 5:24qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
Gal 5:25si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
Gal 5:26non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Galatians Chapter 5 — Additional Translations: