Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Galatas (Galatians) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

Gal 4:1dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
Gal 4:2sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
Gal 4:3ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
Gal 4:4at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
Gal 4:5ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
Gal 4:6quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
Gal 4:7itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
Gal 4:8sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
Gal 4:9nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
Gal 4:10dies observatis et menses et tempora et annos
Gal 4:11timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
Gal 4:12estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
Gal 4:13scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
Gal 4:14et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
Gal 4:15ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
Gal 4:16ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
Gal 4:17aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
Gal 4:18bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
Gal 4:19filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
Gal 4:20vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
Gal 4:21dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
Gal 4:22scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
Gal 4:23sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
Gal 4:24quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
Gal 4:25Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
Gal 4:26illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
Gal 4:27scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
Gal 4:28nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
Gal 4:29sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
Gal 4:30sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
Gal 4:31itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Galatians Chapter 4 — Additional Translations: