Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Galatas (Galatians) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

(cf. Rom 4:1–25 )
Gal 3:1o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
Gal 3:2hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
Gal 3:3sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
Gal 3:4tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
Gal 3:5qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
Gal 3:6sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
Gal 3:7cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
Gal 3:8providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
Gal 3:9igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
Gal 3:10quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
Gal 3:11quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
Gal 3:12lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
Gal 3:13Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
Gal 3:14ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
(cf. Gen 12:1–3 )
Gal 3:15fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
Gal 3:16Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
Gal 3:17hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
Gal 3:18nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
Gal 3:19quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
Gal 3:20mediator autem unius non est Deus autem unus est
Gal 3:21lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
Gal 3:22sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
Gal 3:23prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
Gal 3:24itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
Gal 3:25at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
Gal 3:26omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
Gal 3:27quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
Gal 3:28non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
Gal 3:29si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Galatians Chapter 3 — Additional Translations: