Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Galatas (Galatians) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

Gal 1:1Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
Gal 1:2et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
Gal 1:3gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
Gal 1:4qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
Gal 1:5cui est gloria in saecula saeculorum amen
Gal 1:6miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
Gal 1:7quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
Gal 1:8sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
Gal 1:9sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
Gal 1:10modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
(cf. Act 9:1–25 )
Gal 1:11notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
Gal 1:12neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
Gal 1:13audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
Gal 1:14et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
Gal 1:15cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
Gal 1:16ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
Gal 1:17neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
(cf. Act 9:26–31 )
Gal 1:18deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
Gal 1:19alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
Gal 1:20quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
Gal 1:21deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
Gal 1:22eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
Gal 1:23tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
Gal 1:24et in me clarificabant Deum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Galatians Chapter 1 — Additional Translations: