Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Esdræ (Ezra) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Ezr 10:1sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu
Ezr 10:2et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc
Ezr 10:3percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat
Ezr 10:4surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac
Ezr 10:5surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt
Ezr 10:6et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant
Ezr 10:7et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem
Ezr 10:8et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis
Ezr 10:9convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis
Ezr 10:10et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel
Ezr 10:11et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis
Ezr 10:12et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat
Ezr 10:13verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto
Ezr 10:14constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc
Ezr 10:15igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos
Ezr 10:16feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem
Ezr 10:17et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi
Ezr 10:18et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia
Ezr 10:19et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent
Ezr 10:20et de filiis Emmer Anani et Zebedia
Ezr 10:21et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias
Ezr 10:22et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa
Ezr 10:23et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer
Ezr 10:24et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri
Ezr 10:25et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea
Ezr 10:26et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia
Ezr 10:27et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza
Ezr 10:28et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai
Ezr 10:29et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth
Ezr 10:30et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse
Ezr 10:31et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon
Ezr 10:32Beniamin Maloch Samarias
Ezr 10:33de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei
Ezr 10:34de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel
Ezr 10:35Baneas et Badaias Cheiliau
Ezr 10:36Vannia Marimuth et Eliasib
Ezr 10:37Matthanias Mathanai et Iasi
Ezr 10:38et Bani et Bennui Semei
Ezr 10:39et Salmias et Nathan et Adaias
Ezr 10:40Mechnedabai Sisai Sarai
Ezr 10:41Ezrel et Selemau Semeria
Ezr 10:42Sellum Amaria Ioseph
Ezr 10:43de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia
Ezr 10:44omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Ezra Chapter 10 — Additional Translations: