Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ezechielis (Ezekiel) 35 :: Latin Vulgate (VUL)

Eze 35:1et factus est sermo Domini ad me dicens
Eze 35:2fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi
Eze 35:3haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum
Eze 35:4urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus
Eze 35:5eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae
Eze 35:6propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te
Eze 35:7et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem
Eze 35:8et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent
Eze 35:9in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus
Eze 35:10eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi
Eze 35:11propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero
Eze 35:12et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum
Eze 35:13et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi
Eze 35:14haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam
Eze 35:15sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Ezekiel Chapter 35 — Additional Translations: