Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ezechielis (Ezekiel) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Eze 15:1et factus est sermo Domini ad me dicens
Eze 15:2fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum
Eze 15:3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
Eze 15:4ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus
Eze 15:5etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis
Eze 15:6propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem
Eze 15:7et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos
Eze 15:8et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Ezekiel Chapter 15 — Additional Translations: