Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 40 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 40:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Exo 40:2mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
Exo 40:3et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
Exo 40:4et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
Exo 40:5et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
Exo 40:6et ante illud altare holocausti
Exo 40:7labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
Exo 40:8circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
Exo 40:9et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
Exo 40:10altare holocausti et omnia vasa eius
Exo 40:11labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
Exo 40:12adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
Exo 40:13indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
Exo 40:16[Vulgate 40:14] fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
Exo 40:17[Vulgate 40:15] igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
Exo 40:18[Vulgate 40:16] erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
Exo 40:19[Vulgate 40:17] et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
Exo 40:20[Vulgate 40:18] posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
Exo 40:21[Vulgate 40:19] cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
Exo 40:22[Vulgate 40:20] posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
Exo 40:23[Vulgate 40:21] ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
Exo 40:24[Vulgate 40:22] posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
Exo 40:25[Vulgate 40:23] locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
Exo 40:26[Vulgate 40:24] posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
Exo 40:27[Vulgate 40:25] et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
Exo 40:28[Vulgate 40:26] posuit et tentorium in introitu tabernaculi
Exo 40:29[Vulgate 40:27] et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
Exo 40:30[Vulgate 40:28] labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
Exo 40:31[Vulgate 40:29] laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
Exo 40:32[Vulgate 40:30] cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
Exo 40:33[Vulgate 40:31] erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
Exo 40:34[Vulgate 40:32] operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
Exo 40:35[Vulgate 40:33] nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
Exo 40:36[Vulgate 40:34] si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
Exo 40:37[Vulgate 40:35] si pendebat desuper manebant in eodem loco
Exo 40:38[Vulgate 40:36] nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 40 — Additional Translations: