Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 4:1respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus
Exo 4:2dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga
Exo 4:3ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses
Exo 4:4dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam
Exo 4:5ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
Exo 4:6dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
Exo 4:7retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae
Exo 4:8si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis
Exo 4:9quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
Exo 4:10ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum
Exo 4:11dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
Exo 4:12perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
Exo 4:13at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
Exo 4:14iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde
Exo 4:15loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis
Exo 4:16ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent
Exo 4:17virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa
Exo 4:18abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace
Exo 4:19dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
Exo 4:20tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
Exo 4:21dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum
Exo 4:22dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel
Exo 4:23dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
Exo 4:24cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum
Exo 4:25tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
Exo 4:26et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
Exo 4:27dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum
Exo 4:28narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat
Exo 4:29veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
Exo 4:30locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo
Exo 4:31et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 4 — Additional Translations: