Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 39 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 39:1de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi
Exo 39:2fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Exo 39:3opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
Exo 39:4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum
Exo 39:5et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi
Exo 39:6paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
Exo 39:7posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
Exo 39:8fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Exo 39:9quadrangulum duplex mensurae palmi
Exo 39:10et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus
Exo 39:11in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
Exo 39:12in tertio ligyrius achates amethistus
Exo 39:13in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
Exo 39:14ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
Exo 39:15fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
Exo 39:16et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
Exo 39:17e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
Exo 39:18haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur
Exo 39:19stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
Exo 39:20fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
Exo 39:21et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
Exo 39:22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
Exo 39:23et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
Exo 39:24tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
Exo 39:25fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
Exo 39:26et mitras cum coronulis suis ex bysso
Exo 39:27feminalia quoque linea byssina
Exo 39:28cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
Exo 39:29fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
Exo 39:30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi
Exo 39:31perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
Exo 39:32et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases
Exo 39:33opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus
Exo 39:34velum arcam vectes propitiatorium
Exo 39:35mensam cum vasis et propositionis panibus
Exo 39:36candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
Exo 39:37altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
Exo 39:38et tentorium in introitu tabernaculi
Exo 39:39altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
Exo 39:40tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri
Exo 39:41vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
Exo 39:42obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
Exo 39:43quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 39 — Additional Translations: