Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 37 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 37:1fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris
Exo 37:2et fecit illi coronam auream per gyrum
Exo 37:3conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero
Exo 37:4vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro
Exo 37:5et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam
Exo 37:6fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine
Exo 37:7duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
Exo 37:8cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii
Exo 37:9extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes
Exo 37:10fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem
Exo 37:11circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
Exo 37:12ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
Exo 37:13fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae
Exo 37:14contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari
Exo 37:15ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro
Exo 37:16et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba
Exo 37:17fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant
Exo 37:18sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
Exo 37:19tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
Exo 37:20in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
Exo 37:21et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
Exo 37:22et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
Exo 37:23fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo
Exo 37:24talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
Exo 37:25fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
Exo 37:26vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
Exo 37:27fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
Exo 37:28ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis
Exo 37:29conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 37 — Additional Translations: