Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 35 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 35:1igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
Exo 35:2sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
Exo 35:3non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
Exo 35:4et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
Exo 35:5separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
Exo 35:6hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
Exo 35:7et pelles arietum rubricatas et ianthinas
Exo 35:8ligna setthim
Exo 35:9et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
Exo 35:10lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
Exo 35:11quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
Exo 35:12tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
Exo 35:13arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
Exo 35:14mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
Exo 35:15candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
Exo 35:16altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
Exo 35:17altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
Exo 35:18cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
Exo 35:19paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
Exo 35:20vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
Exo 35:21egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
Exo 35:22obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
Exo 35:23viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
Exo 35:24si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
Exo 35:25argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
Exo 35:26sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
Exo 35:27et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
Exo 35:28principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
Exo 35:29aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
Exo 35:30omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
Exo 35:31dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
Exo 35:32implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
Exo 35:33ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
Exo 35:34dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
Exo 35:35ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 35 — Additional Translations: