Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 31 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 31:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Exo 31:2ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
Exo 31:3et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere
Exo 31:4ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere
Exo 31:5marmore et gemmis et diversitate lignorum
Exo 31:6dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi
Exo 31:7tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
Exo 31:8mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
Exo 31:9et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
Exo 31:10vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
Exo 31:11oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient
Exo 31:12et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Exo 31:13loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
Exo 31:14custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui
Exo 31:15sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur
Exo 31:16custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
Exo 31:17inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit
Exo 31:18dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 31 — Additional Translations: