Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 30 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 30:1facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
Exo 30:2habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
Exo 30:3vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
Exo 30:4et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
Exo 30:5ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
Exo 30:6ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
Exo 30:7et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
Exo 30:8et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
Exo 30:9non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
Exo 30:10et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
Exo 30:11locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Exo 30:12quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
Exo 30:13hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
Exo 30:14qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
Exo 30:15dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
Exo 30:16susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
Exo 30:17locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Exo 30:18facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
Exo 30:19lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
Exo 30:20quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
Exo 30:21ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
Exo 30:22locutusque est Dominus ad Mosen
Exo 30:23dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
Exo 30:24cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
Exo 30:25faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
Exo 30:26et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
Exo 30:27mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
Exo 30:28et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
Exo 30:29sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
Exo 30:30Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
Exo 30:31filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
Exo 30:32caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
Exo 30:33homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
Exo 30:34dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
Exo 30:35faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
Exo 30:36cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
Exo 30:37talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
Exo 30:38homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 30 — Additional Translations: