Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 26 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 26:1tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies
Exo 26:2longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria
Exo 26:3quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt
Exo 26:4ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari
Exo 26:5quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari
Exo 26:6facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
Exo 26:7facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi
Exo 26:8longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium
Exo 26:9e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices
Exo 26:10facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur
Exo 26:11quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat
Exo 26:12quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi
Exo 26:13et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens
Exo 26:14facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
Exo 26:15facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
Exo 26:16quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem
Exo 26:17in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur
Exo 26:18quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum
Exo 26:19quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur
Exo 26:20in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt
Exo 26:21quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur
Exo 26:22ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
Exo 26:23et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
Exo 26:24eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
Exo 26:25et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
Exo 26:26facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
Exo 26:27et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
Exo 26:28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
Exo 26:29ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
Exo 26:30et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est
Exo 26:31facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
Exo 26:32quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas
Exo 26:33inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur
Exo 26:34pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum
Exo 26:35mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis
Exo 26:36facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
Exo 26:37et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 26 — Additional Translations: