Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 24:1Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul
Exo 24:2solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo
Exo 24:3venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus
Exo 24:4scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel
Exo 24:5misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos
Exo 24:6tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare
Exo 24:7adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes
Exo 24:8ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his
Exo 24:9ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel
Exo 24:10et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est
Exo 24:11nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt
Exo 24:12dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos
Exo 24:13surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei
Exo 24:14senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos
Exo 24:15cumque ascendisset Moses operuit nubes montem
Exo 24:16et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis
Exo 24:17erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel
Exo 24:18ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 24 — Additional Translations: