Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 18:1cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto
Exo 18:2tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat
Exo 18:3et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena
Exo 18:4alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis
Exo 18:5venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
Exo 18:6et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea
Exo 18:7qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum
Exo 18:8narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus
Exo 18:9laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum
Exo 18:10et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti
Exo 18:11nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos
Exo 18:12obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino
Exo 18:13altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam
Exo 18:14quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam
Exo 18:15cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei
Exo 18:16cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius
Exo 18:17at ille non bonam inquit rem facis
Exo 18:18stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
Exo 18:19sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum
Exo 18:20ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere
Exo 18:21provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
Exo 18:22qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere
Exo 18:23si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
Exo 18:24quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat
Exo 18:25et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
Exo 18:26qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes
Exo 18:27dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 18 — Additional Translations: