Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 11:1et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet
Exo 11:2dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea
Exo 11:3dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo
Exo 11:4et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum
Exo 11:5et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum
Exo 11:6eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est
Exo 11:7apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel
Exo 11:8descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur
Exo 11:9et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti
Exo 11:10Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 11 — Additional Translations: