Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ephesios (Ephesians) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Eph 5:1estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
Eph 5:2et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
Eph 5:3fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
Eph 5:4aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
Eph 5:5hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
Eph 5:6nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
Eph 5:7nolite ergo effici participes eorum
Eph 5:8eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
Eph 5:9fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
Eph 5:10probantes quid sit beneplacitum Deo
Eph 5:11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
Eph 5:12quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
Eph 5:13omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
Eph 5:14propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
Eph 5:15videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
Eph 5:16redimentes tempus quoniam dies mali sunt
Eph 5:17propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
Eph 5:18et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
Eph 5:19loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
Eph 5:20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
Eph 5:21subiecti invicem in timore Christi
(cf. Col 3:18, 19 )
Eph 5:22mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
Eph 5:23quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
Eph 5:24sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
Eph 5:25viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
Eph 5:26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
Eph 5:27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
Eph 5:28ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
Eph 5:29nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
Eph 5:30quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
Eph 5:31propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
Eph 5:32sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
Eph 5:33verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Ephesians Chapter 5 — Additional Translations: