Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ephesios (Ephesians) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

Eph 4:1obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
Eph 4:2cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
Eph 4:3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
Eph 4:4unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
Eph 4:5unus Dominus una fides unum baptisma
Eph 4:6unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
Eph 4:7unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
Eph 4:8propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
Eph 4:9quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
Eph 4:10qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
Eph 4:11et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
Eph 4:12ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
Eph 4:13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
Eph 4:14ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
Eph 4:15veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
Eph 4:16ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
Eph 4:17hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
Eph 4:18tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
Eph 4:19qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
Eph 4:20vos autem non ita didicistis Christum
Eph 4:21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
Eph 4:22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
Eph 4:23renovamini autem spiritu mentis vestrae
Eph 4:24et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
Eph 4:25propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
Eph 4:26irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
Eph 4:27nolite locum dare diabolo
Eph 4:28qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
Eph 4:29omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
Eph 4:30et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
Eph 4:31omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
Eph 4:32estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Ephesians Chapter 4 — Additional Translations: