Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ephesios (Ephesians) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Eph 3:1huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
Eph 3:2si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
Eph 3:3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
Eph 3:4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
Eph 3:5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
Eph 3:6esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
Eph 3:7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
Eph 3:8mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
Eph 3:9et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
Eph 3:10ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
Eph 3:11secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
Eph 3:12in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
Eph 3:13propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
Eph 3:14huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
Eph 3:15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
Eph 3:16ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
Eph 3:17habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
Eph 3:18ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
Eph 3:19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
Eph 3:20ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
Eph 3:21ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Ephesians Chapter 3 — Additional Translations: