Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ecclesiastes (Ecclesiastes) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Ecc 12:1memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent
Ecc 12:2antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam
Ecc 12:3quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina
Ecc 12:4et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis
Ecc 12:5excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes
Ecc 12:6antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam
Ecc 12:7et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum
Ecc 12:8vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas
Ecc 12:9cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas
Ecc 12:10quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos
Ecc 12:11verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
Ecc 12:12his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est
Ecc 12:13finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo
Ecc 12:14et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Ecclesiastes Chapter 12 — Additional Translations: