Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ecclesiastes (Ecclesiastes) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Ecc 11:1mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum
Ecc 11:2da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram
Ecc 11:3si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit
Ecc 11:4qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet
Ecc 11:5quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium
Ecc 11:6mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit
Ecc 11:7dulce lumen et delectabile est oculis videre solem
Ecc 11:8si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita
Ecc 11:9laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium
Ecc 11:10aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Ecclesiastes Chapter 11 — Additional Translations: