Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ecclesiastes (Ecclesiastes) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Ecc 10:1muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
Ecc 10:2cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
Ecc 10:3sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
Ecc 10:4si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
Ecc 10:5est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
Ecc 10:6positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
Ecc 10:7vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
Ecc 10:8qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
Ecc 10:9qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
Ecc 10:10si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
Ecc 10:11si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
Ecc 10:12verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
Ecc 10:13initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
Ecc 10:14stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
Ecc 10:15labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
Ecc 10:16vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
Ecc 10:17beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
Ecc 10:18in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
Ecc 10:19in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
Ecc 10:20in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Ecclesiastes Chapter 10 — Additional Translations: