Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ecclesiastes (Ecclesiastes) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

Ecc 1:1verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
Ecc 1:2vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
Ecc 1:3quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
Ecc 1:4generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
Ecc 1:5oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
Ecc 1:6gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
Ecc 1:7omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
Ecc 1:8cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
Ecc 1:9quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
Ecc 1:10nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
Ecc 1:11non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
Ecc 1:12ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
Ecc 1:13et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
Ecc 1:14vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
Ecc 1:15perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
Ecc 1:16locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
Ecc 1:17dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
Ecc 1:18eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Ecclesiastes Chapter 1 — Additional Translations: