Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Deuteronomium (Deuteronomy) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Deu 6:1haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam
Deu 6:2ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui
Deu 6:3audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem
Deu 6:4audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est
Deu 6:5diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua
Deu 6:6eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo
Deu 6:7et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
Deu 6:8et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos
Deu 6:9scribesque ea in limine et ostiis domus tuae
Deu 6:10cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti
Deu 6:11domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti
Deu 6:12et comederis et saturatus fueris
Deu 6:13cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis
Deu 6:14non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt
Deu 6:15quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae
Deu 6:16non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis
Deu 6:17custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi
Deu 6:18et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis
Deu 6:19ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
Deu 6:20cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis
Deu 6:21dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti
Deu 6:22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
Deu 6:23et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris
Deu 6:24praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie
Deu 6:25eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Deuteronomy Chapter 6 — Additional Translations: