Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Deuteronomium (Deuteronomy) 34 :: Latin Vulgate (VUL)

Deu 34:1ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan
Deu 34:2et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum
Deu 34:3et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor
Deu 34:4dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam
Deu 34:5mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino
Deu 34:6et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem
Deu 34:7Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt
Deu 34:8fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen
Deu 34:9Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi
Deu 34:10et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem
Deu 34:11in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
Deu 34:12et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Deuteronomy Chapter 34 — Additional Translations: