Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Deuteronomium (Deuteronomy) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

Deu 33:1haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam
Deu 33:2et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex
Deu 33:3dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius
Deu 33:4legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob
Deu 33:5erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel
Deu 33:6vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero
Deu 33:7haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit
Deu 33:8Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis
Deu 33:9qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt
Deu 33:10iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum
Deu 33:11benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant
Deu 33:12et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet
Deu 33:13Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente
Deu 33:14de pomis fructuum solis ac lunae
Deu 33:15de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum
Deu 33:16et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos
Deu 33:17quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse
Deu 33:18et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis
Deu 33:19populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum
Deu 33:20et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem
Deu 33:21et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel
Deu 33:22Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan
Deu 33:23et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit
Deu 33:24Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum
Deu 33:25ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua
Deu 33:26non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes
Deu 33:27habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere
Deu 33:28habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore
Deu 33:29beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Deuteronomy Chapter 33 — Additional Translations: