Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Deuteronomium (Deuteronomy) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

Deu 28:1sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra
Deu 28:2venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris
Deu 28:3benedictus tu in civitate et benedictus in agro
Deu 28:4benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum
Deu 28:5benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae
Deu 28:6benedictus eris et ingrediens et egrediens
Deu 28:7dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua
Deu 28:8emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis
Deu 28:9suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius
Deu 28:10videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te
Deu 28:11abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi
Deu 28:12aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies
Deu 28:13constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris
Deu 28:14ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos
Deu 28:15quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te
Deu 28:16maledictus eris in civitate maledictus in agro
Deu 28:17maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae
Deu 28:18maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum
Deu 28:19maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens
Deu 28:20mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me
Deu 28:21adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam
Deu 28:22percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas
Deu 28:23sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea
Deu 28:24det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris
Deu 28:25tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae
Deu 28:26sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat
Deu 28:27percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas
Deu 28:28percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis
Deu 28:29et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te
Deu 28:30uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam
Deu 28:31bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet
Deu 28:32filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua
Deu 28:33fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus
Deu 28:34et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui
Deu 28:35percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum
Deu 28:36ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi
Deu 28:37et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus
Deu 28:38sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt
Deu 28:39vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus
Deu 28:40olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt
Deu 28:41filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem
Deu 28:42omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet
Deu 28:43advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior
Deu 28:44ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam
Deu 28:45et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi
Deu 28:46et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum
Deu 28:47eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam
Deu 28:48servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat
Deu 28:49adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis
Deu 28:50gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo
Deu 28:51et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat
Deu 28:52et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus
Deu 28:53et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus
Deu 28:54homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo
Deu 28:55ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas
Deu 28:56tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus
Deu 28:57et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas
Deu 28:58nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum
Deu 28:59augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas
Deu 28:60et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi
Deu 28:61insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat
Deu 28:62et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui
Deu 28:63et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam
Deu 28:64disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus
Deu 28:65in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam
Deu 28:66et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitae tuae
Deu 28:67mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis
Deu 28:68reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Deuteronomy Chapter 28 — Additional Translations: