Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Deuteronomium (Deuteronomy) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

Deu 27:1praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
Deu 27:2cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
Deu 27:3ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
Deu 27:4quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
Deu 27:5et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit
Deu 27:6et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
Deu 27:7et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
Deu 27:8et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide
Deu 27:9dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
Deu 27:10audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi
Deu 27:11praecepitque Moses populo in die illo dicens
Deu 27:12hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
Deu 27:13et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
Deu 27:14et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce
Deu 27:15maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
Deu 27:16maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen
Deu 27:17maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen
Deu 27:18maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen
Deu 27:19maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen
Deu 27:20maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
Deu 27:21maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen
Deu 27:22maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen
Deu 27:23maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen
Deu 27:24maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen
Deu 27:25maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
Deu 27:26maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Deuteronomy Chapter 27 — Additional Translations: