Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Deuteronomium (Deuteronomy) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

Deu 23:1non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
Deu 23:2non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem
Deu 23:3Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum
Deu 23:4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi
Deu 23:5et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
Deu 23:6non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum
Deu 23:7non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius
Deu 23:8qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini
Deu 23:9quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala
Deu 23:10si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra
Deu 23:11et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra
Deu 23:12habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae
Deu 23:13gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies
Deu 23:14quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te
Deu 23:15non trades servum domino suo qui ad te confugerit
Deu 23:16habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum
Deu 23:17non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel
Deu 23:18non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
Deu 23:19non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem
Deu 23:20sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam
Deu 23:21cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum
Deu 23:22si nolueris polliceri absque peccato eris
Deu 23:23quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es
Deu 23:24ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum
Deu 23:25si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Deuteronomy Chapter 23 — Additional Translations: