Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Deuteronomium (Deuteronomy) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Deu 2:1profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore
Deu 2:2dixitque Dominus ad me
Deu 2:3sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem
Deu 2:4et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos
Deu 2:5videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
Deu 2:6cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis
Deu 2:7Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
Deu 2:8cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
Deu 2:9dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem
Deu 2:10Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe
Deu 2:11quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim
Deu 2:12in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus
Deu 2:13surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum
Deu 2:14tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus
Deu 2:15cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio
Deu 2:16postquam autem universi ceciderunt pugnatores
Deu 2:17locutus est Dominus ad me dicens
Deu 2:18tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
Deu 2:19et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
Deu 2:20terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim
Deu 2:21populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis
Deu 2:22sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens
Deu 2:23Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis
Deu 2:24surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium
Deu 2:25hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur
Deu 2:26misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens
Deu 2:27transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram
Deu 2:28alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
Deu 2:29sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
Deu 2:30noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides
Deu 2:31dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam
Deu 2:32egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa
Deu 2:33et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo
Deu 2:34cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam
Deu 2:35absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus
Deu 2:36ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
Deu 2:37absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Deuteronomy Chapter 2 — Additional Translations: