Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Danielis (Daniel) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Dan 12:1In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Dan 12:2Et multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt: (u) alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
Dan 12:3Qui autem docti fuerint, (v) fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Dan 12:4Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
Dan 12:5Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
Dan 12:6Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
Dan 12:7Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, (w) cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et iurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.
Dan 12:8Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post haec?
Dan 12:9Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad praefinitum tempus.
Dan 12:10Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent.
Dan 12:11Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
Dan 12:12Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque.
Dan 12:13Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Daniel Chapter 12 — Additional Translations: