Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Colossenses (Colossians) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

Col 4:1domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
Col 4:2orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
Col 4:3orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
Col 4:4ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
Col 4:5in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
Col 4:6sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
(cf. Eph 6:21, 22 )
Col 4:7quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
Col 4:8quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra
Col 4:9cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis
Col 4:10salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
Col 4:11et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
Col 4:12salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
Col 4:13testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
Col 4:14salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
Col 4:15salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
Col 4:16et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
Col 4:17et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas
Col 4:18salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Colossians Chapter 4 — Additional Translations: