Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Colossenses (Colossians) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Col 3:1igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
Col 3:2quae sursum sunt sapite non quae supra terram
Col 3:3mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
Col 3:4cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
Col 3:5mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
Col 3:6propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
Col 3:7in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
Col 3:8nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
Col 3:9nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
Col 3:10et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
Col 3:11ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
Col 3:12induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
Col 3:13subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
Col 3:14super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
Col 3:15et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
Col 3:16verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
Col 3:17omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
Col 3:18mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
Col 3:19viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
Col 3:20filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
Col 3:21patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
Col 3:22servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
Col 3:23quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
Col 3:24scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
Col 3:25qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Colossians Chapter 3 — Additional Translations: