Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Colossenses (Colossians) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Col 2:1volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
Col 2:2ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
Col 2:3in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
Col 2:4hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
Col 2:5nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
Col 2:6sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
Col 2:7radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
Col 2:8videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
Col 2:9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
Col 2:10et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
Col 2:11in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
Col 2:12consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
Col 2:13et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
Col 2:14delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
Col 2:15expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso
Col 2:16nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
Col 2:17quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
Col 2:18nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
Col 2:19et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
Col 2:20si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
Col 2:21ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
Col 2:22quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
Col 2:23quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Colossians Chapter 2 — Additional Translations: