Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Amos (Amos) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Amo 5:1audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat
Amo 5:2virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam
Amo 5:3quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel
Amo 5:4quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis
Amo 5:5et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis
Amo 5:6quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
Amo 5:7qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis
Amo 5:8facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius
Amo 5:9qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert
Amo 5:10odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt
Amo 5:11idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum
Amo 5:12quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
Amo 5:13ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
Amo 5:14quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis
Amo 5:15odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
Amo 5:16propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere
Amo 5:17et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus
Amo 5:18vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux
Amo 5:19quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber
Amo 5:20numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea
Amo 5:21odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum
Amo 5:22quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
Amo 5:23aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam
Amo 5:24et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis
Amo 5:25numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel
Amo 5:26et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis
Amo 5:27et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Amos Chapter 5 — Additional Translations: