Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Actus (Acts) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

Act 8:1[Vulgate 7:59b] Saulus autem erat consentiens neci eius [Vulgate 8:1] facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
Act 8:2curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
Act 8:3Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
Act 8:4igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
Act 8:5Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
Act 8:6intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
Act 8:7multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
Act 8:8factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
Act 8:9vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
Act 8:10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
Act 8:11adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
Act 8:12cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
Act 8:13tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
Act 8:14cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
Act 8:15qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
Act 8:16nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
Act 8:17tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
Act 8:18cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
Act 8:19dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
Act 8:20pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
Act 8:21non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
Act 8:22paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
Act 8:23in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
Act 8:24respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
Act 8:25et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
(cf. Isa 53:7, 8 )
Act 8:26angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
Act 8:27et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
Act 8:28et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
Act 8:29dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
Act 8:30adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
Act 8:31qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
Act 8:32locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
Act 8:33in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
Act 8:34respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
Act 8:35aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
Act 8:36et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
Act 8:38et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
Act 8:39cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
Act 8:40Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Acts Chapter 8 — Additional Translations: