Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Actus (Acts) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Act 6:1in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum
Act 6:2convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
Act 6:3considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus
Act 6:4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
Act 6:5et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
Act 6:6hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus
Act 6:7et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
Act 6:8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
Act 6:9surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano
Act 6:10et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur
Act 6:11tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum
Act 6:12commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
Act 6:13et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem
Act 6:14audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
Act 6:15et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Acts Chapter 6 — Additional Translations: