Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Actus (Acts) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Act 3:1Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
Act 3:2et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
Act 3:3is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
Act 3:4intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
Act 3:5at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
Act 3:6Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
Act 3:7et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
Act 3:8et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
Act 3:9et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
Act 3:10cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
Act 3:11cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
Act 3:12videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
Act 3:13Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
Act 3:14vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
Act 3:15auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
Act 3:16et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
Act 3:17et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
Act 3:18Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
Act 3:19paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
Act 3:20ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
Act 3:21quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
Act 3:22Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
Act 3:23erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
Act 3:24et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
Act 3:25vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
Act 3:26vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Acts Chapter 3 — Additional Translations: