Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Actus (Acts) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

Act 28:1et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
Act 28:2accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus
Act 28:3cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius
Act 28:4ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere
Act 28:5et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
Act 28:6at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
Act 28:7in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
Act 28:8contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
Act 28:9quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
Act 28:10qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
Act 28:11post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
Act 28:12et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
Act 28:13inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
Act 28:14ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
Act 28:15et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
Act 28:16cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
Act 28:17post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
Act 28:18qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
Act 28:19contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
Act 28:20propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
Act 28:21at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
Act 28:22rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
Act 28:23cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
Act 28:24et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
Act 28:25cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
Act 28:26dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
Act 28:27incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
Act 28:28notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
Act 28:30mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
Act 28:31praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Acts Chapter 28 — Additional Translations: