Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Actus (Acts) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

Act 25:1Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
Act 25:2adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum
Act 25:3postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
Act 25:4Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum
Act 25:5qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum
Act 25:6demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
Act 25:7qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare
Act 25:8Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
Act 25:9Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
Act 25:10dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
Act 25:11si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello
Act 25:12tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
Act 25:13et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
Act 25:14et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
Act 25:15de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
Act 25:16ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
Act 25:17cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum
Act 25:18de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum
Act 25:19quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
Act 25:20haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
Act 25:21Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
Act 25:22Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum
Act 25:23altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
Act 25:24et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
Act 25:25ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
Act 25:26de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam
Act 25:27sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Acts Chapter 25 — Additional Translations: