Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Actus (Acts) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Act 11:1audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
Act 11:2cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
Act 11:3dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
Act 11:4incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
Act 11:5ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
Act 11:6in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
Act 11:7audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
Act 11:8dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
Act 11:9respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
Act 11:10hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
Act 11:11et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
Act 11:12dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
Act 11:13narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
Act 11:14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
Act 11:15cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
Act 11:16recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
Act 11:17si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
Act 11:18his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
Act 11:19et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
Act 11:20erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
Act 11:21et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
Act 11:22pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
Act 11:23qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
Act 11:24quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
Act 11:25profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
Act 11:26et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
Act 11:27in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam
Act 11:28et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
Act 11:29discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
Act 11:30quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Acts Chapter 11 — Additional Translations: