Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Timotheum (2 Timothy) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

2Ti 4:1testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
2Ti 4:2praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
2Ti 4:3erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
2Ti 4:4et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
2Ti 4:5tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple
2Ti 4:6ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
2Ti 4:7bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
2Ti 4:8in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
2Ti 4:9festina venire ad me cito
2Ti 4:10Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
2Ti 4:11Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
2Ti 4:12Tychicum autem misi Ephesum
2Ti 4:13paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas
2Ti 4:14Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
2Ti 4:15quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
2Ti 4:16in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
2Ti 4:17Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
2Ti 4:18liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
2Ti 4:19saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
2Ti 4:20Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
2Ti 4:21festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
2Ti 4:22Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Timothy Chapter 4 — Additional Translations: