Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

2 Timotheum (2 Timothy) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

2Ti 3:1hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
2Ti 3:2et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
2Ti 3:3sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
2Ti 3:4proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
2Ti 3:5habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
2Ti 3:6ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
2Ti 3:7semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
2Ti 3:8quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
2Ti 3:9sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
2Ti 3:10tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
2Ti 3:11persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
2Ti 3:12et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
2Ti 3:13mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
2Ti 3:14tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
2Ti 3:15et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
2Ti 3:16omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
2Ti 3:17ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

2 Timothy Chapter 3 — Additional Translations: